
Ho un urgente bisogno di queste due traduzioni.....TEMISTOCLE E GLI IONIXerxes,post clades terrestribus proeliis acceptas,bellum mari gerere statuit. Sed Atheniensium dux Themistocles,cum animadvertisset Ionas,propter quos bellum Persarum susceptum erat,auxilio regi classe venisse,sollicitare eos in partes suas statuit;itaque,quo illis naves appellere in animo erat,haec saxis proscribi curat:"Quae vos,Iones,dementia tenet?quod facinus agitatis?cur bellum suscipere adversus antiquos conditores vestros,nuper etiam vindices cogitatis?Num moenia vestra condidimus ut vos ipsi nostra deleritis?Bellum a Dareo prius et nunc a Xerxe commissum est,quod vos ipsos,qui seditionem concitaveratis,nos non destituimus.Igitur inhibete naves remis et a bello discedite".MINACCE DI ALCUNE TRIBù GALLICHE MENTRE CESARE è LONTANOHis rebus gestis,cum Caesar pacatam Galliam existimaret,superatis Belgis,expulsis Germanis,victis in Alpibus Sedunis,atcque ita inita hieme in Illyricum profectus esset,quod eas regiones cognoscere cupiebat,subitum bellum in Gallia coortum est.Eius belli haec fuit causa. P.Crassus adulescens cum legione septima proximus mare Oceanum in Andibus hiemarat.Is,quod in his locis inopia frumenti erat,praefectos tribunosque militum complures in finitimas civitates frumentum petendi causa dimisit;quo in numero erant T.Terrasidius,missus in Esubios,M.Trebius Gallus in Coriosolitas,Q.Velanius cum T.Silio in Venetos.Sed hi cuncti a Gallis retenti sunt, cum per eos obsides, quos Crasso dedissent, se recuperaturos esse existimarent.Quod adepturi communem legationem ad Crassum mittunt.GRAZIE 1000...baciotti serenilla...CIAO!!!
Home | Blog | Cerca | Collabora | Forum | Informazioni | Newsletter | Risorse Online | Scrivici | Servizi per Webmaster | Sondaggi